- SCOLYMUS
- SCOLYMUSGraece Σκόλυμος, male cum cinara seu carduo nonnullis confunditur, cinara enim seu cactus aut earduus Graeciae ignotus prorsus. At Scolymum in cibis Oriens et tota Graecia receperat. Plin. l. 22. c. 22. Scolymum quoque in cibis recepit Oriens et aliô nomine limoniam appellavit. Frutex est numquam cubitali altior, cristisque foliorum ac radice nigrâ, sed dulci: Eratostheni quoque laudatâ in pauperis cena. Nempe radix illius edulis tantum Plinio. At Dioscoridi herba ipsa, dum tenella est vescendo decocta fuit, haud secus atque asparagi. Ε᾿πὶ σκολύμου καὶ τέττιγος, i. e. tempore scolymi et cicadae, Hesiodus aestatem constituit, Ε῎ργ. καὶ Η῾μέρ. v. 580.Η῏μος δὲ σκόλυμός τ᾿ ἀνθεῖ, καὶ ἠχέτα τέττιξ κλ.Quod secutus Aristoteles ἐπὶ σκολύμου, i. e. scolymo florente, mulieres avidissimae libidinis esse, ait in Problem. etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 228. et 1286. ubi Cretas hodie cardui hoc genus Ascolimbron vocare, addit: nec non Heinsium Notis in Hesiodum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.